Invītātiō ad colloquendum.

Circulus Latīnus Holmiēnsis Ubsaliēnsisque ex hominibus cōnstat quī latīnē loquendī cupidī sunt, quōrum aliī plūs, aliī minus latīnē locūtī sunt. In praesentiā cōnāmur semel in septimānā convenīre modo Holmiae modo Ubsaliae. Cum latīnē sermōcināmur saepe in thermopōliō vel popīnā quādam versāmur ubi dē variīs rēbus, exemplī grātiā dē librīs, pelliculīs, nōbīsmet ipsīs, dēnique, dē quibuslibet rēbus loquimur; illud autem scītōte, nōs omnēs etiamnunc discipulōs esse et discere et quibuscumque sē nōbīscum coniungere licēre.

Sī quis particeps huius gregis fierī velit, ad hanc īnscrīptiōnem scrībat: circuluslatinus@hotmail.com.

Exoptātī veniētis!

Circulus Latīnus


Novī nexūs.

Salvēte vōs omnēs, aliquibus nexibus additīs, nihil restat, quod dīcam nisi ut vōbīs fēlīcēs diēs fēstōs et rēs prosperās optem.

Valēte.


Salūtātiō.

Exoptātissimī venītis!

Fundāmenta pāginae interrētiālis Circulī Latīnī Holmiēnsis Ubsaliēnsisque hodiē tandem sunt iacta, ubi omnia, quae ad circulum nostrum pertinent, breviter satis tempore expōnentur. Dē nostrīs congressibus, quō tempore quōque locō fīant, hīc legere licēbit. Adde hūc quod auxilia omne genus et alia scrīpta summā varietāte hīc praebentur, quibus animī omnium amōre linguae latīnae incendantur.

Sī quis cōpiā latīnē loquendī dēlectātur, nē dubitet ad nōs scrībere ut particeps circulī fīat. Haec tamen hāctenus quae nunc scrībere possum, plūra dē viā et rātiōne aliās dīcam.

Date operam ut rēctē vōs omnēs valeātis.


Follow

Get every new post delivered to your Inbox.